That in no wise the nature of all things For us was fashioned by a power divine-- So great the faults it stands encumbered with.

Genuine

Yes. In On the Nature of Things (55 BC), Book V, lines 198–199; Leonard, Book V, “Argument of the Book and New Proem Against a Teleological Concept”.

Found word for word by program in the Latin original and in William Ellery Leonard’s English translation (1916).

Work
On the Nature of Things (De rerum natura), 55 BC
Where
Book V, lines 198–199; Leonard, Book V, “Argument of the Book and New Proem Against a Teleological Concept”
Found at
Paragraph 134 of the Latin text, 241 of the English
Translation
William Ellery Leonard, 1916

Researched by AI; checked by program against the full text on 29 November 2026. Editorial review: pending. How we check

On the page

¶240 en¶133 la

[…] Therefore these things no whit are furnished With sense divine, since never can they be With life-force quickened.

[…] Dicere porro hominum causa voluisse parare praeclaram mundi naturam proptereaque adlaudabile opus divom laudare decere aeternumque putare atque inmortale futurum, nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta gentibus humanis fundatum perpetuo aevo, sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam nec verbis vexare et ab imo evertere summa, cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi, desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis gratia nostra queat largirier emolumenti, ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur? quidve novi potuit tanto post ante quietos inlicere ut cuperent vitam mutare priorem? nam gaudere novis rebus debere videtur cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom, quid potuit novitatis amorem accendere tali? quidve mali fuerat nobis non esse creatis? an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat, donec diluxit rerum genitalis origo? natus enim debet qui cumque est velle manere in vita, donec retinebit blanda voluptas; qui numquam vero vitae gustavit amorem nec fuit in numero, quid obest non esse creatum? exemplum porro gignundis rebus et ipsa notities hominum divis unde insita primum est, quid vellent facere ut scirent animoque viderent, quove modost umquam vis cognita principiorum quidque inter sese permutato ordine possent. si non ipsa dedit speciem natura creandi? namque ita multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possint congressa creare, ut non sit mirum, si in talis disposituras deciderunt quoque et in talis venere meatus, qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.

¶241 en¶134 la
English, William Ellery Leonard, 1916

[…] But knew I never what The seeds primordial were, yet would I dare This to affirm, even from deep judgments based Upon the ways and conduct of the skies— This to maintain by many a fact besides— That in no wise the nature of all things For us was fashioned by a power divine— So great the faults it stands encumbered with. […]

Latin, the original

Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint, hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim confirmare aliisque ex rebus reddere multis, nequaquam nobis divinitus esse paratam naturam rerum: tanta stat praedita culpa. principio quantum caeli tegit impetus ingens, inde avidam partem montes silvaeque ferarum possedere, tenent rupes vastaeque paludes et mare, quod late terrarum distinet oras. inde duas porro prope partis fervidus ardor adsiduusque geli casus mortalibus aufert. quod super est arvi, tamen id natura sua vi sentibus obducat, ni vis humana resistat vitai causa valido consueta bidenti ingemere et terram pressis proscindere aratris. si non fecundas vertentes vomere glebas terraique solum subigentes cimus ad ortus. sponte sua nequeant liquidas existere in auras. et tamen inter dum magno quaesita labore cum iam per terras frondent atque omnia florent, aut nimiis torret fervoribus aetherius sol aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae flabraque ventorum violento turbine vexant. praeterea genus horriferum natura ferarum humanae genti infestum terraque marique cur alit atque auget? cur anni tempora morbos adportant? quare mors inmatura vagatur? tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis navita, nudus humi iacet infans indigus omni vitali auxilio, cum primum in luminis oras nixibus ex alvo matris natura profudit, vagituque locum lugubri complet, ut aequumst cui tantum in vita restet transire malorum. at variae crescunt pecudes armenta feraeque nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast almae nutricis blanda atque infracta loquella nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli, denique non armis opus est, non moenibus altis, qui sua tutentur, quando omnibus omnia large tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.

¶242 en¶135 la

*****

Principio quoniam terrai corpus et umor aurarumque leves animae calidique vapores, e quibus haec rerum consistere summa videtur, omnia nativo ac mortali corpore constant, debet eodem omnis mundi natura putari. quippe etenim, quorum partis et membra videmus corpore nativo mortalibus esse figuris, haec eadem ferme mortalia cernimus esse et nativa simul. qua propter maxima mundi cum videam membra ac partis consumpta regigni, scire licet caeli quoque item terraeque fuisse principiale aliquod tempus clademque futuram. […]

¶243 en¶136 la

Unless, by the ploughshare turning the fruitful clods And kneading the mould, we quicken into birth, [The crops] spontaneously could not come up Into the free bright air. […]

Quod super est, umore novo mare flumina fontes semper abundare et latices manare perennis nil opus est verbis: magnus decursus aquarum undique declarat. sed primum quicquid aquai tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet, partim quod validi verrentes aequora venti deminuunt radiisque retexens aetherius sol, partim quod supter per terras diditur omnis; percolatur enim virus retroque remanat materies umoris et ad caput amnibus omnis convenit, inde super terras fluit agmine dulci qua via secta semel liquido pede detulit undas.

The scene

Lucretius is attacking the idea that the gods prepared the world for human beings and that questioning its arrangement is sacrilege. He says the world’s defects would expose this error even without his account of atoms. He then lists the earth’s inhospitable regions and the labour needed to keep cultivated land from reverting to brambles.

What it means

The difficulties and dangers of the natural world count against the claim that it was divinely arranged for human benefit.

Often misread

The argument denies a world providentially designed for us; it does not say that gods do not exist. Earlier in this passage Lucretius discusses divine beings and distinguishes their nature and dwelling from our world.

Topics

Related quotes

Sources

Cite it

Lucretius, On the Nature of Things (55 BC), Book V, lines 198–199; Leonard, Book V, “Argument of the Book and New Proem Against a Teleological Concept”, translated by William Ellery Leonard (1916). Checked at Quotogeny, https://quotogeny.com/q/so-great-the-faults-it-stands-encumbered-with/ (29 November 2026).

Have a different wording, or a source we missed? Check it or submit it.

Do you hold the rights to anything on this page? Tell us.

Checked by people

People who checked this entry against its source, under their own names. Their checks do not change the verdict: an editor reviews every entry.

Comments

Try